- FABULONES
- FABULONESiidem cum Sannionibus, et apinariis, qui ridiculis qua dictis, qua gestibus, in scena risum movebant. Macrob. Sat. l. 2. c. 1. Haec nobis sit literata laetitia et docta cavillatio vicem plani pedis et fabulonis impudica et praetextata verba iacientis, ad pudorem ac modestiam versus imitata. De cuiusmodi Scenicis et Attellanis in Varr.Et orthophallica attulit salteria,Quibus sonant in Graecia dicteria,Qui fabularum collocant exordia:Ut Comici, Cinaedici, Scenatici.Inde igitur Fabulones, a fabulis: quas omnis generis, praetextatas, togatas, tabernarias, Attellanas, quas antiqui Poetae in scena dictabant, quaequeve omnes posteriorum Impp. aevo agi desiêrunt, et in desuetudinem abiêrunt, in scenam revocasse, et more antiquo in theatro exhibuisse legitur Hadrian. Imp. apud Aelium Spartian. in Vita eius. Vide quoqueve supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.